In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem millesimo centesimo quinto, quarto idus madii, indicione terciadecima. Ego quidem in Dei nomine ➚ inclita cuiusdam donni ➚ per hanc pro mercede et remedio anime mee meorumque parentum trado et offero tibi donno , qui es acceptor ex parte ➚ de ➚, quod videtur esse in ➚, sicuti quandam fuit rectum et tentum seu laboratum ex mea parte per quendam in prefata villa Casalovoni vel per alia loca ubicumque inveniri potest, omnia et ex omnibus in integrum. Quod autem mansum cum terris, vineis, casis, pratis, pascuis, cultis et incultis seu cum superioribus et inferioribus atque cum ingressibus et accessionibus eius, ab ac die et ab hora per hanc cartulam offersionis in potestate iam dicte ecclesie Sancti Michaelis et eius catholicorum serviencium ad utilitatem eiusdem ecclesie maneat et persistat, ad habendum et faciendum exinde in perpertuum quicquit voluerint, sine onni mea et heredum meorum contradicione. Quidem spondeo atque promitto ego que supra domina Matilda una cum meis heredibus vel successoribus tibi predicto Michaeli monacho tuisque successoribus, ex parte prefate ecclesie de predicta offersione omni tempore in perpetuum esse auctorem et defensorem atque observatorem; quid si non fuerimus, tunc componamus vobis nomine pene prefatam offersionem et post eam solutam hec cartula offersionis in suam maneat firmitate quia sic promisi. Acta in loco ➚ feliciter. Matilda Dei gratia si quid est in hac cartula a me facta subscripsi. Signa manuum , de , ➚ de ➚, ➚ de , ➚ de ➚, ➚ de Gunzaga, de et alii fuerunt.
Keywords: child of, churches, countess, iure proprietatis/pleno iure, landed possessions, mansi, marquis/duke, monks, offersio/donatio, penalty, villas, witness.