*In nomine regii eterni. ➚ Dei gratia si quid est.* Dum in Dei nomine aput ➚ essemus et de quampluribus negociis cum aliquibus nostris tractaremus, contigit domnum ➚ ➚ cum quibusdam nostris fidelibus ad nos venire, nos multum rogantes ut pro anime nostrę nostrorumque parentum mercede in ➚ iacentem, qui per de laboratur, Sancti Benedicti daremus, et exinde scriptum ad memoriam posterorum fieri iuberemus. Quorum tandem iustis annuentes petitionibus, predictum mansum monasterio Sancti Benedicti proprietario iure dedimus, et exinde hoc scriptum ad memoriam posterorum fieri iussimus. Notum itaque esse volumus omnibus nostris fidelibus tam presentibus quam futuris, nos pro animę nostrę nostrorumque parentum mercede predictum mansum monasterio Sancti Benedicti proprietario iure dedisse, et hoc scriptum ad memoriam posterorum fieri iussisse. Mandamus, itaque mandando precipimus, ut nullus deinceps dux, marchio, comes, vicecomes, gastaldio seu alicuius potestatis vel condicionis maior minorve persona in aliquo prefatum monasterium ex predicto manso molestare audeat, aut hoc nostrum memoriale scriptum infringere presumat. Si quis vero, quod absit, secus agere temtaverit, aut hanc nostrę institutionis paginam temerare presumpserit, sciat sese nostri penam videlicet debere persolvere, medietatem , medietatem vero predictę ecclesię, hoc tamen scripto in suo robore perdurante. Quod ut verius credatur et firmius ab omnibus habeatur, nostrę proprię manus inscriptione firmavimus. Interfuerunt ➚ de ➚, de ➚, ➚ de , de ➚, ➚ de ➚ et ceteri quam plures. Actum est millesimo centesimo nono, indicione secunda, ➚ eiusdem Matildis aput Pontem Ducis, pridie nonas novembris. Matilda Dei gratia si quid est subscripsi. (S.) Ego interfui et subscripsi.
Keywords: camera, chaplain, countess, curtes, fidelis of, iure proprietatis/pleno iure, judge, mansi, monasteries, penalty, priors, tuitio/bannum/mundeburdium, witness, writer.