(S.) In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Anno ab incarnacione eiusdem millesimo centesimo XVI, IIII nonas marcii, indicione VIIII. ➚ ubi nunc donus ➚ preesse videtur. Nos quidem et quondam de loco ➚ qui professi sumus ex nacione nostra lege vivere offertores et donatores ispius monasterii presens presentibus diximus: Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquid contullerit rebus iuxsta auctoris vocem in hoc seculo centuplum accipiet insuper et quod melius est vitam possidebit eternam. Ideoque nos qui supra germanis donamus et offerrimus a presenti in eodem monastrerio Sancti Benedicti pro anima matris nostrę a[t]que animarum nostrarum mercede, hec est cum teza super se abente et vacua se simul tenente iuris nostris qui supra germanis quam abere visi sumus in ➚ prope et est pecia ipsa de terra in iam dicto loco per mensuram iustam . Coheret eius: a mane predicti Vuilelmi, a meridie et a sera ipsius monasterii, de subto que currit ad castrum sibique alie sunt coherentes. Quam autem suprascriptam peciam de terra iuris nostris supradicta una cum accessione et ingressu seu super[i]oribus et inferrioribus suis qualiter supra legitur in integro ab hac die in e[o]dem monasterio Sancti Benedicti donamus et offerrimus et per presentem ibidem abendum confirmamus, faciendum exinde predictus monasterius vel illi qui in eodem monasterio ordinati sunt vel regulati pro tempore fuerint ad eorum usum quicquid voluerit pro animarum nostrorum mercede quicquid voluerint sine omni nostra qui supra germanis et heredum nostrorum. E[t] quidem expondimus atque promittimus nos qui supra germanis una cum nostris heredibus parti ipsius monasterii aut cui pars ipsius monasterii dederit vel abere statuerit suprascriptam cartulam offersionis nostre qualiter supra legitur in integro ab omni homine defensare; quod si defendere non potuerimus aut si parti ipsius monasterii exinde aliquid per quodvis ingenium subtrahere quesierimus, tunc eandem cartula offersionis ut supra legitur parti ipsius monasterii restituamus sicut pro tempore fuerit meliorata aut valuerit sub exstimacione in consimili loco. Hanc enim cartulam offersionis nostrę pagine ➚ Sacri Palacii tradimus et scribere rogavimus in qua eciam subter confirmans a que obtullimus roborandam. Actum in castro Ariole feliciter. Signa + + manuum suprascriptis germanis Opicionis et Vuilelmi qui hanc cartulam offersionis fieri et firmare rogaverunt ut supra. Signa + + + manuum filius et atque in hac cartula rogati sunt testes. ego Rodulfus notarius Sacri Palacii post traditam conplevi et dedi.
Keywords: abbots, castle, child of, curtes, landed possessions, lombard, monasteries, monks, notary, offersio/donatio, penalty, petiae, roads, sibling of, size, witness, writer.
Editions and document
summaries: CDP I n. 94, pp. 288-289.