* ➚ Dei dilecto filio ➚ ➚ eiusque successoribus regulariter instantibus in perpetuum.* Et temporis necessitas nos perurget, et imminutio exigit personarum, ut si quando religiosa quondam monasteria a sue religionis nitore defecerint, eis manum auxilli porrigamus, et ad eorum reparationem cooperante domino totis viribus intendamus. ➚ quod specialiter ➚ iuris existit in vera religione et possessionum temporalium habundantia priscis temporibus floruisse cognoscitur. Sed quia, habundante iniquitate multorum, carltas refriguit et homines et eccleslas inolevit, locus ipse tam in temporalibus quam in spiritualibus, quod dicere sine dolore non possumus, plurimum est attritus. Unde nos, qui loco eiusdem apostolorum principis residentes, Ecclesiarum omnium, et earum precipue quę ad ius Sanctę Romanę ecclesię pertinent, attentam debemus sollicitudinem gerere cum fratribus nostris sollicite petract[are stat]uimus. Atque post diutinas discussiones, tandem ęcclesiasticę utilitatis seu dispensationis causa, id nostro sedit arbitrio, ut videlicet tibi, dilecte in Domino fili Henrice, abbas, tuisque successoribus, idem monasterium committere debeamus. Per presentis itaque apostolica auctoritate statuimus, ut eiusdem Sextensi monasterii magisterium de cetero habeatis et ad eius reparationem sollicte intendatis. Quatenus ibidem religione vestro studio reformata, et ea quę in eodem loco corrigenda fuerint, vestra industria corrigantur, et abbas qui pro tempore statuendus fuerit, vestra provisione atque consilio eligatur. Sane de eiusdem monasterii hoc statuimus ut si tibi vel tuis successoribus utile visum fuerit et religioni congruum, idem novitii ab abbate Sextensi infra annum ad beati Benedicti monasterium transmittantur, et vice apostolorum de eodem claustro alii assumantur. Nulli ergo hominum fas sit super hac nostra concessione vos temere perturbare, aut prefatum cenobium a vestro magisterio et correctione subtrahere. Sed tam abbas quam fratres eiusdem loci futuris temporibus vestre disciplinę subicti et obedientes existant. Salva numirum beati Petri proprietate et apostolicę sedis debita reverentia. Ad inditium autem quod eadem ęcclesia apostolicę sedis iuris existat, nobis, nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis autem adversus hanc nostram constitutionem temerario ausu venire temptaverit, indigantionem beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Conservantes autem eorundem apostolorum gratiam consequuntur. Amen. Amen. Amen. + Ego Innocentius catholicę ecclesię episcopus SS. + Ego ➚ ➚ SS. + Ego ➚ ➚ SS. + Ego ➚ ➚ SS. + Ego ➚ diaconus cardinalis ➚ SS. + Ego ➚ cardinalis diaconus ➚ SS. + Ego ➚ ➚ SS. + Ego ➚ cardinalis tituli ➚ SS. + Ego ➚ presbiter cardinalis ➚ SS. + Ego ➚ presbiter cardinalis ➚ SS. + Ego ➚ presbiter cardinalis ➚ SS. + Ego indignus sacerdos SS. Data Pisis per manu ➚ Sanctę Romanę Ecclesię diaconi cardinalis et V. Idus Iunii, Indictione XII., Incarnationis dominice anno Mcxxxv. Pontificatus domini Innocentii pape II anno V.
Keywords: abbots, archbishops, bishops, cardinals, census, chancellor, deacons, monasteries, monks, papal concession, popes, priests, witness.
Editions and document
summaries: CDP II n. 27, pp. 56-58.