*(C) In nomine sanctę et individuę trinitatls. ➚ divina favente clementia Romanorum secundus* ➚ venerabili ➚ suisque successoribus regulariter in perpetuum substituendis. Sane credimus nos in huius vitę cursu feliciter regnare, si studuerimus circa dei ecclesias opera pietatis exercere et ipsas earumque bona regali potentia a deo nobis concessa conservare atque defendere. Quapropter omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus, qualiter nos omnipotentis dei causa et ob regni nostri stabilitatem et animę nostnę nostrorumque parentum perpetuam salutem devota et exaudibili domini Heinrici venerabilis abbatis sancti Benedicti iuxta Padum eiusque fratrum, quorum fraternitatem diligimus et habemus, omnia, que predictum monasterium nunc tenet vel in futuro acquisierit, per hanc in tutelam nostre defensionis ponimus. Universa quoque, quę eidem monasterio ab antecessoribus nostris ➚ videlicet imperatore III nostro et ➚ IIII nostro et a ➚ antecessore nostro data, concessa et confirmata su[nt, imperia]li clementia et privilegiorum auctoritate et cuncta, que supra nominato monasterio a fundatoribus ipsius videlicet ➚ ac ➚ seu a ➚ vel a domina ➚ aut ab aliquibus hominibus sunt, donamus, concedimus et in perpetuum regali auctoritate confirmamus, precipientes et presenti scripta interdicentes, ut nulla clericalis vel laicalis persona aliquam dominationem aut ullum penitus prelationis ius in prefato monasterio sancti Benedicti preter et imperatorem in perpetuum requirat vel habeat. Statuimus etiam, ut nullius umquam personę ingenium vel privilegium contra presentem prefati loci auctoritatem et libertatem valeat, sed idem locus nunc et semper in perpetua libertate permaneat. Ad hec nominatim damus et concedimus atque presenti privilegio in perpetuum confirmamus ➚ contulit. Si quis archiepiscopus, episcopus, dux, comes, vel alia quelibet persona, cuiuscumque conditionis sit, huius nostrę paginam libertatis violare in aliquo presumpserit compositurus nostro subiacebit, dimidietatem et dimidietatem prefatę ęcclesię. Ut autem hec carta ab omnibus firma et inviolabilis permaneat, nostri eam sigilli impressione insigniri iussimus, manuque propria ut infra apparet corroboravimus. *Signum domini Cunradi Romanorum regis secundi*. (M) *Ego ➚ vice ➚ ➚ et recognovi* (S) Anno dominice incarnationis M°.C°.XL°. indictione III. Regnante Cuonrado Romanorum rege II°. Anno vero regni eius III°. Data apud ➚; in Christo feliciter. Amen.
Keywords: abbots, archbishops, archchancellor, camera regis, chancellor, countess, emperor/king, grandparent of, imperial/royal diploma, intercessory, marquis/duke, monasteries, offersio/donatio, penalty, popes, tuitio/bannum/mundeburdium, uncle/aunt of.