INNocentiusbishops, popes episcopusbishops servus servorumpopes Dei dilectis in Christo filiis. G[uillelmo]abbots, monasteries abbatiabbots et monachismonks Sancti Benedicti supra Padummonasteries, abbots, monks salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilem fratrem nostrum G[ibertum]bishops FeltrensemJURIDICAL PERSON: bishops; PLACE: bishops episcopum et fratres vestros qui cum eo nostro se conspectui presentarunt debita benignitate suscepimus, sed de obitu dilecti fili nostri H[einrici]abbots quondam abbatis vestri per eos cognito affectione debita condolimus. Et quidem ipsius animam que de seculi huius erumnis vocante domino transiit nostris orationibus presequentes, universitatem vestram litteris presentibus exortamur, ut in domino semper ipso auxiliante proficere vitamque monasticam sicut professi estis secundum beati Benedicti regulam sic observare studeatis, ut cum ipso patre vestro mereamini in cęlesti palatio beata immortalitate vestiri. Tu vero, dilecte in Domino fili G[uillelme], abbas ipsius monasteriimonasteries et fratrum curam tibi commissam cum tanta discretione ac sollicitudine administres ut et religionis fama, quae hucusque in monasterio ipso viguit tuo annuente studio multiplicetur et crescat et idem locus tam temporaliter quam spiritualiter gratum domino incrementum suscipiat. Vos autem fratres sibi tamquam proprio abbati et animarum vestrarum custodi absque ulla refragatione cum omni humilitate et reverentia sic obędire curetis, quatinus de vestre devotionis studio Dominus honoretur, et mater vestra sancta Romana ecclesia de vestris bonis actibus gratuletur.
Title: Mantova, Biblioteca comunale, ms. 448 (D.IV.2), f. 212v, col. A
Document number: 5169
Author(s): Beatrice Ferretti (file creation on 2022-06-13); Beatrice Ferretti (last change on 2022-06-13)
Record source: Critical edition
Document type: Littera/mandatum
Document tradition: Copy
Fiscal property: No
Provenance: Sanctus Benedictus inter Padum et Lironem; monasterium (San Benedetto Po; Mantova)
Date: (1141? - ante
1143)
Date/period of redaction: XII
Keywords: abbots, bishops, monasteries, monks, popes.
Editions and document summaries: CDP II n. 50bis, pp. 97-98.