Bullarium Sacri Ordini Cluniacensis, Lugduni, 1680, p. 61

Title: Bullarium Sacri Ordini Cluniacensis, Lugduni, 1680, p. 61
Document number: 5180
Author(s): Beatrice Ferretti (file creation on 2022-06-19); Beatrice Ferretti (last change on 2022-06-19)
Record source: Critical edition
Document type: Littera/mandatum
Document tradition: Copy
Fiscal property:
Provenance: Sanctus Benedictus inter Padum et Lironem; monasterium (San Benedetto Po; Mantova)

Date: 1148 February 15
Topical date: Sarranium

Show/hide in the text:

EUGENIUSpopes, bishops episcopusbishops, servus servorumpopes Dei, dilectis filiis Willelmoabbots, abbatiabbots Sancti Benedictiabbots, monasteries, ejusque fratribus, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii nostri Petriabbots abbatis Cluniacensisabbots, monasteries et fratrum suorum saepius suscepta querimonia, quod ea quae in monasterio Sancti Benedicti per praedecessores nostros, tam in electione abbatis quam in aliis, eis concessa et in scriptis eorum firmata sunt, ipsis subtraxeritis, et contra tenorem privilegiumpapal concession sedis apostolicae abbatem elegeritis, utramque partem ante nostram praesentiam evocavimus, rationes vero et allegationes hinc inde diligenter audivimus, et scripta studiose consideravimus; et cum fratribus nostris super ea diu consuluimus: ex quibus cognovimus quod Beati Benedicti monasterio Cluniacensis Ecclesiae sollicitudo, divina favente clementia, et in ternporalibus et in spiritualibus magnum contulit incrernentum. Ideoque eidem Cluniacensi Ecclesiae privilegia illibata servare volentes, praecipimus ut tu, Willelme abbas, usque ad primum festum beatorum apostolorum Petri et Pauli, cum honestis et discretis personis de fratribus tuis, sicut a praedecessoribus nostris felicis memoriae Innocentiopapal concession et Luciopapal concession praeceptum est, Cluniacense monasteriummonasteries visites, atque dilecto filio nostro Petro abbati honorem et reverentiam humiliter exhibeas. Quod si infirmitate gravatus per te id adimplere non poteris, per meliores personas ipsius monasterii idipsum adimpleas. Defuncto vero ejusdem loci abbate, fratres Sancti Benedicti Cluniacensem abbatem adeant, et abbatis sui obitum ei annuntient, atque de abbate de sua, si idoneus repertus fuerit, vel de Cluniacensi congregatione sibi eligendo auctoritatem, praeceptum, consilium, et assensum ipsius abbatis debita humilitate sibi expostulent; quo facto abbatem sibi regulariter eligant: electus autem Cluniacensi abbati repraesentatur, et obedientiam ei promittat. Cum autem Cluniacensis abbas per se, vel per vicariurn suum ad praefatum Beati Benedicti monasterium venire voluerit, reverenter a vobis suscipiatur atque tractetur; et ad observantiam religionis studiose intendat, et quae apud eos corrigenda invenerit, libere et regulariter corrigat. Datum apud Sarranium XV Kal. Martii.

Keywords: abbots, bishops, monasteries, papal concession, popes.

Editions and document summaries: CDP II n. 58bis, pp. 114-115.

Bibliography: Cantarella 1998.