➚ gratia Dei Francorum et Longobardorum ac Romanorum. Omnibus episcopis, abbatibus, docibus, comitibus, actionariis vel reliquis fidelibus nostris et presentibus quam futuris compertum sit qualiter vir venerabilis ➚ Comaclensis seu et ceteri homines nostri ➚ commanentes regni nostri suggesserunt eo quod per nostra infra regnum a Deo nobis concessum datum Italie in tali tenore sicut per anteriores reges antecessoribus nostris a minime habuissent licentiam negociandi, quia dixerant et ad ➚ civitatem quamque per reliqua loca et ut maiorem modium de ipsis recinsint quam illi consueti fuissent dare, id est per libras quadraginta quinque. Nos vero audientes eorum altergationibus pertractavimus qualiter nostris per portorum nos mittere deberemus ut in omnibus veritatem nobis exinde indicare deberent sicut visi sunt fecisse a veteribus. Autem missi nostri omnia quomodo aut qualiter temporibus antecessorum nostrorum ➚ vel ceteris consuetudinem habuerant nobis id ipsum significasse. Unde cognovimus veritatem et quod homines nostri Mantuensis de suprascripto modio sicut consuetudinem ipsi Comaclensis habuerant dandi ita sicut fuit veritas dixerunt. Tamen nos pro mercedis nostre augmento concessimus eis in elemosinam videlicet nostram ut in tali tenore ipsum modium dare deberent sicut et illi a nostris hominibus accipiebant et nullatenus maiorem, id est per libras triginta; et hoc nos visi sumus una cum ipsis Comaclensis instituisse ut quandocumque homines nostri eis iustitiam habuerint querendum ut ab eis institutum super noctes viginti una aut per quatuordecim vel quod minus esse super septem eorum ut diximus iustitiam secundum legem accipere debeant; et si aliter fuerit, tunc precipimus ut licentiam habeant prefati Comaclensis pignorandi quod iustitiam pleniter secundum legem accipiant. Propterea hanc preceptionem nostram conscribere iussimus, per quam omnino iubemus ut nullus quislibet ex fìdelibus nostris seu de iudiciaria potestate prefatos Comaclensis de causis superioribus insertis inquietare aut calompniam generare quoquo tempore presumant; set, ut diximus, ubicumque infra regnum nostrum Italie negotiandum advenerint quod superius intimavimus absque cuiuslibet impedimentum licentiam habeant negotiandi et a nemini violentiam nec inquietudinem habere non debeant, set in omnibus conservati sicut superius scripsimus esse debeant. Et ut hec preceptio nostris futurisque e temporibus inviolabilis valeat perdurare, de anulo nostro subter sigillare precipimus. Data idus marcias anno terciodecimo et septimo regni nostri. Actum ➚ in Dei nomine, feliciter.
Keywords: bishops, cities, emperor/king, extortions by officers, fidelis of, fluvial transport, merchants, missus regis, patricius, placitum/iudicatum, ports, tolls, trade.
Editions and document
summaries: Codex Sicardi; MGH DD Ka I, p. 182, n. 132; Falconi, Le carte cremonesi, I, p. 17, n. 5
Links: https://www.lombardiabeniculturali.it/cdlm/edizioni/cr/cremona-sicardo/carte/vescovosicardo0781-03-15