Privilegium de Delma et Olio et mercato Iovisalte IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI DEI ETERNI. ➚ GRATIA DEI | augustus invictissimi domni inperatoris ➚filius. Dignum est ut eius studia pro|curare certemus cuius pietate prepositi esse cognoscimur. Idcirco omnium fidelium Sancte Dei Ecclesie | ac nostrorum presentium scilicet et futurorum noverit solercia, quia quidam | scilicet ➚ ➚nomine, ad nostram acce|dens pietatem multimodam tergiversationem aliquorum circa asistentium eiusdem loci inno|tuit, addens pro hoc habere occasionem, quia rectores eiusdem loci strumenta et firmitatem conscripti|onum male tractantes etiam ex parte perdider(un)t quod nunc detrimentum et desolatio devenire poterit | rerum eiusdem loci, ita ut paupertate exigente et locus adnichillatus sit et Dei per omnia minu|entur obsequia, set solummodo per Dei adiutorium nostra auctoritate exinde quesivit suble|vationem. Quapropter eidem sancto loco hoc nostrum preceptum fieri iussimus per quod constituimus ut abhinc | in futurum quicquid pars et potestas eiusdem ęcclesie tempore et tenuit, deinceps | iure quietissimo teneat. Nam si aliqua contentio legalis de iustitia surrexerit, tunc precipimus | ut in quicquid pars eiusdem ęcclesie quesierit bonorum ac meliorum circu(m) asistentium hominum adhibe|atur quales predicte ęcclesie pars prenominaverit et quicquid iustum repperiri poterit | absque ulla subtractione vel tarditate pars potiatur predicte ęcclesie ad exequendum sub omni | quietudine quicquid militationi convenit ęcclesiastice. Pro plenissima namque quietudine tam ad diversa quamque ad navigia deducenda, scilicet | sive in ➚ seu in ➚ atque etiam ibidem devenientia tam in montanis quamque | in planicie ut abhinc in futurum, sicuti antiquitus consuetum fuit, deducat nullo con|tradicente aut in aliquam partem deducente, set tantummodo pars prefate ęcclesie p(er) hanc | nostram auctoritatem ordinet ac disponat iuxta eiusdem loci utilitatem. Precipientes ergo | quicumque emu|nitatem nostram triginta libras argenti rectoribus eiusdem loci componere non vult. Ut autem | hec nostra auctoritas pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem, de anulo nostro subter iussimus sigillari. ➚ SACRI PALACII ARCHINOTARIUS RECOGNOVI. Data VIII kalendas marcias, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXXII et Hludovici gloriossissimi augusti in Italia III, indictione XV. Actum ➚, , in Dei | nomine, feliciter, AMEN.
Keywords: allocation to churches, baptismal churches, canals, emperor/king, fiscal property, function, immunity, inquisitio, markets, mention, palatium, priests, public exactions, residential, textual occurrence.
Editions and document
summaries: Codex Sicardi; HPM 13, col. 297, n. CLXXVI; MGH DD Lu II, p. 74, n. 5; Falconi, Carte cremonesi, I, p. 38, n. 14
Links: https://www.lombardiabeniculturali.it/cdlm/edizioni/cr/cremona-sicardo/carte/vescovosicardo0852-02-22