Privilegium mundiburdii episcopii et de possessionibus in spiritualibus et temporalibus IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. ➚ DIVINA FA|vente gratia . Si enim que ad loca sanctorum iuste pertinent per nostram auctoritatem | confirmamus non solum regiam consuetudinem decenter implemus, set hoc nobis | ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit | omnibus fidelibus Sanctę Dei Ęcclesie nostrisque scilicet presentibus et futuris, quod vir venerabilis | ➚ ➚ missa petitione petiit ut precepta piissimorum au|gustorum parentum nostrorum per nostrę celsitudinis auctoritatem roboraremus atque confirma|remus. Cuius petitioni libenter ob amorem d(omi)ni nostri Iesu Christi libenter annuentes, | precipimus atque iubemus ut omnes res supradicte Ęcclesie que est constructa in honore Sancte | Marie virginis matris domini nostri Iesu Christi et Sancti Stephani martyris Christi, sicut in | piissimorum, augustorum parentum nostrorum fuerant, ita etiam in nostra defensione | atque firmiter permaneant. Iubemus ergo atque supradicte Ęcclesie confirma|mus, ut omnia loca ibidem pertinentia que a longo tempore usque nunc ad hunc locum pertinere | videntur tam monasteria quamque synodochia seu etiam ęcclesias baptismales vel reliquas | possessiones que ad hunc episcopatum iuste et rationabiliter pertinent vel que deinceps divina pietas ad ea loca augeri voluerit, Insuper adiuncximus sicut in su|pradictis preceptis invenimus locum qui dicitur ➚ cum ➚ et ➚ cum | omnibus ad ipsum locum pertinentibus et ➚ et | usque ad ➚ cum molitura de et portoris usque in caput | Addue. Omnia enim haec supra memoratae Ęcclesie per hoc presens preceptum nostrum | confirmamus ut iure firmissimo perpetuis temporibus possideat. Et ut hęc | confirmationis nostre per cuncta futura secula inviolabilem in Dei nomine obtineat | vigorem, manu propria nostra subter eam confirmavimus et anuli nostri | inpressione sigillari iussimus. SIGNUM (M) DOMNI KARLOMANNI SERENISSIMI REGIS. ➚ AD VICEM ➚ RECOGNOVI. Data II idus martii, anno Christo propitio II domni Karlomanni serenissimi regis Ba|variorum Italie, indictione XI. Actum ad ➚, , in Dei nomine, feliciter, AMEN.
Keywords: allocation to churches, archchaplain, bishops, chancellor, emperor/king, fiscal property, function, immunity, imperial/royal diploma, mention, mills, palatium, ports, residential, textual occurrence, tolls, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: Codex Sicardi; MGH DD Km, p. 301, n. 12; HPM 13, col. 462, n. CCLXXV; Falconi, Carte cremonesi, I, p. 60, n. 22.
Links: https://www.lombardiabeniculturali.it/cdlm/edizioni/cr/cremona-sicardo/carte/vescovosicardo0878-03-14