Privilegium de regalibus et possessionibus in spiritualibus et temporalibus IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. ➚ DIVINA FAVENTE | clementia augustus. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem | Dei eiusque in eisdem locis sibi famulantibus oportuna beneficia largimur, primum | nobis apud Dominum eternę remunerationis rependi non diffidimus. Igitur omnium fidelium | Sancte Dei Ęcclesie ac nostrorum presentium videlicet et futurorum comperiat magnitudo, quia vir | venerabilis ➚ ➚ detulit obtutibus nostris quaedam pie recor|dationis proavi nostri ➚ nec non avi nostri ➚ et ➚ac ➚ ne|potis nostri augusti precepta, in quibus continebatur qualiter ipsi omnes res episcopatus sui | Sanctę Marie et Sancti Stephani que ibidem a longo tempore usque nunc pertine(r)e tam monasteria | quamque et scenodochia seu ęcclesias baptismales vel reliquas possessiones et predia ad eiusdem | episcopatum pertinentes sub sua haberent . Unde | memoratus eiusdem sedis presul Lando nostram petiit pietatem ut easdem auctorita|tes nostro confirmaremus et sanciremus precepto. Cuius precibus pro mercedis nostrę augmento | libentissime annuentes, hos celsitudinis nostrę apices decrevimus fieri. Per quos | decernimus et precipimus modisque omnibus confirmamus ut quicquid ad prefatam Ęcclesiam a longo | tempore reges vel alii quibuslibet homines largiti sunt vel ea que divina pietas ibidem augere | voluerit et memoratus tenet vel possidet episcopus atque predecessores sui tenuerunt cum omni | integritate per nostram preceptionem ad eandem confirmamus Ęcclesiam, ut tam memoratus | episcopus quamque et successores sui deinceps firmissimo teneant atque peremniter posside|ant et ad ipsam Sanctam Ęcclesiam in augmentis proficiat. Repperimus namque in auctoritate proavi | nostri Karoli qualiter ipse ad prefatam Cremonensis Ęcclesiam quasdam res, | locum videlicet qui dicitur ➚ cum ➚ et ➚ vel omnia ad ipsa loca pertinentia et cuius vocabulum est ➚ cum usque in ➚ cum molatura de et portoribus usque in caput Addue, que res et | loca nepos noster per suum in iamfata Ęcclesia confirmavit preceptum. Que omnia veraciter cogno|scentes placuit nobis nostram superaddere auctoritatem per quam concedimus atque confir|mamus ut predicta loca sicut a nepote nostro concessum extat ita ut abhinc in futurum per no|stram confirmationem iam dicta Ęcclesia teneat, ita vero nullus missus neque iudex publicus nec | ulla opposita persona inde ullam contra predictam Ęcclesiam vel rectores inferre presumat molestiam aut | inquieudinem, set perpetuis temporibus, sicut superius promulgatum est, ad partem prefate Ęcclesie rectores eiusdem | sedis teneant atque disponant sub mundiburdio atque emunitate nostra. Si quis vero aliquit contra hoc | nostrum preceptum facere temptaverit inmunitatis eiusdem Ęcclesie culpabilis habeatur. Et ut hec nostra auctori|tas firmior habeatur veriusque credatur, manu propria subter eam firmavimus et anulo nostro insigniri | iussimus. SIGNUM KAROLI (M) IMPERATORIS AUGUSTI. ➚ AD VICEM ➚ RECOGNOVI. Data kal(endis) augusti, anno incarnationis Domini DCCCLXXXIII, indictione I, anno imperii imperatoris Karoli | III. Actum ad ➚, in Dei nomine, feliciter, AMEN.
Keywords: allocation to churches, archchancellor, bishops, chancellor, emperor/king, fluvial transport, immunity, iure proprietatis/pleno iure, mills, ports, tolls, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: Codex Sicardi; MGH DD Ka III, p. 147, n. 90; HPM 13, col. 543, n. CCCXXIII; Falconi, Carte cremonesi, I, p. 76, n. 29.
Links: https://www.lombardiabeniculturali.it/cdlm/edizioni/cr/cremona-sicardo/carte/vescovosicardo0883-08-01