(C.) In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ augustus invictissimi domni ➚ filius. Constat enim nulli mortalium propriis meritis aliquid boni in hac miserae mortalitatis peregrinatione consequi posse, sed cum liquido cunctis pateat omnia rerum temporalium a deo bono gratis nobis esse donata, dignum est, ut ita piae prudenterque tractentur atque disponantur, ut per ea perennem animae nostrae salutem valeamus deo propitio nancisci. Igitur comperiat cunctorum fidelium sanctae dei ecclesiae seu nostrorum strenuitas, quia, dum ad domni et genitoris nostri Hludouuici serenissimi atque religiosissimi augusti sacrosanctum votum in ➚ quoddam ➚ ad peregrinorum receptionem eo iubente fieret constructum, voluit tanta illud rerum propriarum substantia , per quam sufficeret diurnus pauperum Christi concursus tolerari. Sed cum eundem locum talium rerum copia, que essent ipsa propinquitate aptiora, vellet honorare, volente domno et genitore nostro Hludouuico gloriosissimo imperatore [ex] , quod vocatur ➚, [quaedam patrimonia perpetualiter ad] praefatum locum per nostrae auctoritatis confirmavimus. Sed ut hoc sanctum ac venerabile monasterium in honore beatissimi principis apostolorum Petri fundatum nullam missarum rerum pateretur iacturam, sed potiorae gratularetur , monasterium quoddam, quod ➚ nuncupatur, id ipsum in eiusdem principis apostolorum honore constructum, ex proprii iuris ditione ad hoc supplendum ibi reddidimus, considerantes, ut sub unius abbatis regimine utraque monasteria regulariter deo militarent. His ita gestis placuit nostrae imperiali excellentiae praecibus venerabilis viri ➚ horum monasteriorum patri faventes, ut memoratum monasterium, cuius vocabulum est Appania, priori monasterio suo Nouelitio cum omnibus rebus atque appendiciis suis iuste sibi pertinentibus per nostrae auctoritatis preceptum confirmaremus, quod et nos ita fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat sagacitas. Precipientes ergo statuimus atque per hoc nostrum cesareum preceptum confirmamus ad Noualicium monasterium rectoresque eius, qui fuerint per tempora, in reconpensatione, monasterium quod vocatur Appania cum omnibus, quae ad illud rite pertinere noscuntur, ut amodo et deinceps in iure ipsius monasterii sepe nominati rectorumque eius perpetua stabilitate in dei nomine maneat ipsisque dei famulis utrobique deum degentibus proficiat in aucmentum, qualiter pro communi salute dei misericordiam iocundo animo valeant exorare. Ut autem hoc nostrae confirmationis praeceptum ab omnibus credatur et melius per futura tempora conservetur, manu propria et anuli nostri sigillo subter illud decrevimus esse muniendum. Signum (MF.) Hlotharii gloriosissimi augusti. (C.) advicem ➚ scripsi et (SR. NT.: Liuthadus advicem Uuitgarii scripsi et subscripsi) (SI. D.) (C.) Data XVI kld. marcias anno Christo propitio imperii domni Hludouui serenissimi imperatoris XI, regni Hlotharii gloriosissimi augusti imperatoris in [Italia] III, indictione III; actum ➚ ; in dei nomine felicite[r] amen.
Keywords: allocation to churches, confiscation, counter-gift, emperor/king, exceptive, fiscal property, fiscal reserve, function, hospitals, imperial/royal diploma, mention, monasteries, palatium, residential, textual occurrence.
Editions and document
summaries: MGH DD Lo I, p. 60, n. 4; Monumenta Novalicensia, vol. I, p. 71, n. 27; ChLA 57, p. 70, n. 13.
Links: https://archiviodistatotorino.beniculturali.it/825-diploma-lotario-i/