(C.) In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Satis congruit imperiali maiestati, ut tanto benignius ac libentius sacerdotum dei petitionibus faveat eorumque utilitatibus consulat, quanto eos devotius divinis cultibus famulari et egregiis perspexerit moribus concordari. Quapropter omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum presentium scilicet et futurorum magnitudo comperiat, quia venerabilis turma monachorum ➚ degentium nostram per suos expetierunt serenitatem, ut ➚, quae in regno Italiae consistit et olim ad prefatum sanctum locum delegata esse dinoscitur, sed ob dissensionem, quae inter domnum et genitorem nostrum ➚ et nos nuper versata est, a potestate predicti sancti loci fuerat remota, nostra munificentia ibidem restitueretur. Quibus iungentes se precibus ➚venerabilis vocatus sacrique palatii nostri summus, ➚ etiam ministerialis noster et inluster, qui eandem nostro retinebat vallem, deprecati sunt impleri petitionem famulorum dei ob memoriam nostri et reverentiam piissimi loci. Quorum precibus nos propter amorem dei et reverentiam sanctorum martyrum Dionisii, Rustici et Heleutherii libentissime aurem accommodantes [hos no]strae sublimitatis apices fieri decrevimus, per quos memoratae ecclesiae vallem prenotatam cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus, terris videlicet cultis et incultis vineis silvis pratis pascuis olivetis pastis pomiferis salictis aquis aquarumve decursibus molendinis exitibus et regressibus nec non et mancipiis utriusque sexus ibidem pertinentibus, quemammodum temporibus avi et genitoris nostri eadem retinuit potestas, , quatinus h[oc munere stabilito devotius ac diligentius] pro nostra, coniugis ac prolis incolumitate congregatio inibi degens assidue domini misericordiam valeat exorare. Et ut haec nostrae auctoritatis preceptio atque confirmatio ratam et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus anulique nostri impressione adsignari iussimus. Signum (MF.) Hlotharii serenissimi augusti. (C.) notarius advicem Hilduini recognovi et (SR. NT.: Remigius notarius advicem Hilduini recognovi et subscripsi) (SI. D.) Data III non. ianuarii anno Christo propitio imperii domni Hlotharii piissimi augusti in Italia vigesimo et in Francia VIII, indictione XI; actum ➚; in dei nomine feliciter amen (NT.: amen).
Keywords: allocation to churches, archbishops, beneficium, count, emperor/king, fidelis of, fiscal property, function, mention, missus of other public authorities, notary, outflow, palatium, residential, textual occurrence.
Editions and document
summaries: MGH DD Lo I, p. 238, n. 100.
Links: https://www.siv.archives-nationales.culture.gouv.fr/siv/rechercheconsultation/consultation/ir/consultationIR.action?irId=FRAN_IR_053826&udId=c-2rt4ls7wr5-37hwkd6twebm&details=true&gotoArchivesNums=false&auSeinIR=true