In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi. ➚ divina ordinante providentia augustus. Imperiali satis excellentiae congruit, ut, dum multorum studet profectibus, precipue sacerdotum dei utilitatibus faveat eorumque iustis ac rationabilibus effectum tribuat precibus, quatinus id faciendo et in temporalibus sibi obsequiis efficiat promptiores et in divinis cultibus reddat ardentiores. Proinde omnium fidelium sanctae dei aecclesiae ac nostrorum presentium videlicet et futurorum noverit sollertia, quia vir venerabilis ➚ ➚ nostram adiit excellentiam petens serenitatem culminis nostri, ut pro mercedis nostrae augmento , cuius vocabulum est Sabinis in ➚ et constructum esse constat in honore ➚, ad pristinum revocaremus statum, videlicet ut cuidam a ipsius caenobii electo, ➚ nomine, eundem , quatenus fratres domino inibi famulantes secundum institutionem regulae regere atque gubernare procuret. Cuius precibus ob amorem dei omnipotentis et reverentiam eiusdem sancti loci atque suae devotionis affectum assensum prebentes hos sublimitatis nostrae apices statuimus fieri, quibus memorato Hilderico prescriptum Sabinis monasterium cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus sancimus modisque omnibus confirmamus, ut cunctis vitae suae diebus illud habeat ac possideat et, prout utilitas ipsius sancti loci dictaverit, utiliter disponat atque monachos ibidem divino famulantes officio regulariter gubernet. Post eius quoque ab hac mortali vita decessum concedimus atque per hanc nostram auctoritatem confirmamus, ut monachi eiusdem sancti loci licentiam habeant inter se iugiter talem eligere abbatem, qui secundum voluntatem dei ac instituta sanctorum patrum eandem congregationem prudenter regere atque ordinare valeat. Et iubemus seu decernimus, ut neque a nobis neque a successorum nostrorum temporibus a quoquam haec nostra violetur auctoritas, sed sicuti per has nostrae serenitatis litteras corroborando sancimus, ita et ab omnibus inviolabiliter conservetur, quatenus eidem sanctae congregationi sub nostra positae pro nostra, coniugis ac prole incolumitate seu totius imperii a deo nobis commissi domini misericordiam continuis precibus exorare delectet. Et ut hoc nostrae mansuetudinis preceptum ratum ac stabile per futura maneat tempora, manu propria supter illud firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus. Signum (M.) Hlotharii serenissimi augusti. recognovi. Data VII k. iun. anno Christo propitio imperii domni Hlotharii piissimi augusti in Italia XXIIII et in Francia IIII, indictione VII; actum ➚ ; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: abbots, allocation to individuals, bishops, cities, emperor/king, fiscal property, function, mention, monasteries, monks, notary, palatium, residential, textual occurrence, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: MGH DD Lo I, p. 188, n. 73; Regesto di Farfa, II, p. 242, n. 287.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.8487.pt.1