filio quondam de ➚ et filio et filio et et . et iugalis venditoris et filio quondam entore de una in ➚. Die pridies calende mense madius, ind(itjone) octava, in ➚. In nomine Domini. Temporibus domni ➚ apostolitj, pontificatui eius in Dei nomine ano setimo sitque regnante domnus ➚ in Italia ano sexsto, die pridies calende mense madius, ind(itjone) octava, in burgo Galeria, ➚, ➚, ➚. Constat nos Grauso et Maria iugalis filius et nurus quondam venditoris, vendedise et vendedimus atque tradedise et tradedit a presenti die tibi Martino filio quondam Petrus qui vocatur Cauraro entore tuisque heredibus pro fucturum in perpetuis temporibus possidendum, idest in fundo Calanco una petja terra aratoria vel cum omnia super se et infra se abentem in integrum, a ; eius: ab uno latere poss(idet) et de alio latere poss(idet) de , tertjo latere ➚ percorente, quarto latere poss(idet) vel si quis aliis atfines sunt. Et quia recepimus nos suprascriptis iugalibus venditoris pretjum pro predicta petja terra aratoria pretjum qualiter inter nos convenit per spetje valiente in tantum fenitum pretjum coram testibus, quatenus modo ab odierna die de nostra qui supra venditoris vel de nostris heredibus distulimus potestatem set in te suprascripto Martino entore vel at tuis heredibus omni tempore ab oni homine defensare promittimus, damnas litis omnia sustinere. Et si minime defensare potuerimus aut contra hanc cartulam venditjonis a me facta aliquando per cocumque ingnenium, quot humanum sensum capere potest, agere aut causare presumserimus aut gentibus consenserimus et non permanserimus in ea omnia qualiter supra legitur, dupla bonis conditjonibus ren coque meliorata sub estimatjone sicut in tempore fuerit in consimile loco tibi suprascripto Martino entore vel at tuis heredibus restituamus in duplo. Actum in burgo Galeria, ind(itjone) suprascripta octava. Signum manibus suprascriptis iugalibus venditoris quia i(n) hanc cartulam venditjonis sicut supra legitur fieri rogavit, eis relectum est. Signum manibus Dominico filio quondam Natali de vico qui vocatur de Macaritico et Martino filio Leo qui vocatur de Riculfo et Ioh(anne)s filio Martino qui vocatur de Iumignano et Martino qui vocatur Uuasone et Martino qui vocatur Detjmquamta rogatis testibus.
Keywords: burgi, cereals, confinia, emperor/king, fines, fundi, iudiciaria, landed possessions, plebs, price, roads, size, vici, witness.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 173-176, n. 81.