In nomine Domini. Temporibus domni ➚ sede primo, regnante domnus ➚ in Italia anno nono, die terciodecimo mensis iunii, indictione undecima, ➚. Petii a vobis in Dei nomine ➚ et ➚ et ➚, filio consencientis domni dativi, uti nobis in Christi nomine filius quondam petitor pro me et pro iugale mea seu filiis nostris libellarii nomine concedistis nobis rem iuris supradicti monasterii vestri, idest medietatem integram de integra cum superioribus et inferioribus suis, cum ara portico suo, da cum medietate de retro se et et de lavello marmoreo, cum medietate de suo, cum ingresso et egresso suo et cum omnibus sibi pertinentibus, sitis in hac civitate Ravenne, in regione porte Sancti Laurentii; extenditur ipsa mansio cum ipsa curte et orto, de quibus concedistis nobis medietatem, ; de ipsa mansione et curte et orto: a primo latere via publica, a secundo latere possident heredes quondam , a reliquis duobus lateribus iura supradicti monasterii vestri; abendum, tenendum, supersedendum, defensandum et in omnibus meliorandum, in annis viginti et novem ad renovandum, sub . Pro eo quia exinde accepistis calciarios, idest . Et ab omni homine eam nobis defensare et auctoriare promisistis. Si quis vero partis nostre contra hanc peticionem ire temtaverit antequam finitum tempus quod supra legitur, det pars parti fidem servanti ante omnem litis initium aut interpellationem pene nomine et post pene solutionem maneat hec peticio in sua firmitate. Quam ➚ in Dei nomine Ravennas scribendum rogavi, in qua ego manu mea propria signum sancte crucis feci et rogatis illam vobis tradidi, sub die, mense et indictione supradicta undecima, Ravenne. Signum manus supradicti petitoris ut supra legitur. Iohannes filius Petri ducis hin ac peticione ut supra legitur rogatus testis subscripsit et super hoc scripti calciarii dante et accipiente vidi. Iohannes filius Albertus in ac peticione ut supra legitur rogatus testis subscripsit et super hoc supradicti calciarii dante et accipiente vidi. Iohannes filio quondam Acio in ac peticione rogatus testis subscripsi et supradicti calciarii dante et accipiente vidi. Ego Martinus in Dei nomine tabellio Ravennas scripsi hanc peticionem ut supra legitur complevi et absolvi. Notitiam testium idest: Iohannis filii Petri de Alberto, Iohannis filii Alberti de Sergio, Iohannis filii quondam Acii de Guinigone.
Keywords: abbots, books, cisterns/pits, confinia, emperor/king, fruits/vegetables, houses, landed possessions, monasteries, notary, other clerics, penalty, popes, rent in money, roads, size, tabellio, witness.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 195-197, n. 90.