In nomine sancte et individue Trinitatis. ➚ divina providente misericordia Romanorum augustus. Imperatoriae maiestatis sublimitas quanto alcius extollitur, tanto humilius peticionibus fidelium adquiescere debet, maxime cum ipsa petitio ad illius servicium pertinere cognoscitur, cuius gloriosissimo munere eandem peticionem adimplendi possibilitatem recepimus. Idcirco omnium catholice fidei nostrorumque fidelium noverit universitas, qualiter ob interventum et exaudibiles preces Kadelohi episcopi nostrique fidelissimi cancellarii atque ➚ ➚ nostri dilecti ➚ venerabilem ➚ ipsumque monasterium cum eadem insula Pomposia omnemque eiusdem monasterii pertinenciam sub nostri et imperialis regiminis defensione gratanter recipimus. Insuper concedimus predicto abbati Vuidoni eiusque predicto monasterio Pomposie nostri precepti largitionem confirmantes eidem sancto ac venerabili loco nostra imperiali auctoritate omnes res et possessiones eius mobiles et immobiles iuste ac legaliter sibi pertinentes. Quibus itaque generaliter confirmatis, futuras insidiancium occasiones timentes specialiter predicto monasterio Pomposie tam ipsam insulam Pomposiam ex integro quam extra eandem insulam, scilicet ➚, in vero ➚ et ➚ et ➚ seu ➚ sive ➚ atque ➚ et ➚, ➚ autem et ➚ necnon ➚, ➚ vero et ➚ atque ➚, sive quicquid presentaliter in ➚ tenere videtur, nominatim vero terram que prenominato monasterio Pomposie ex iudicatu ➚ evenit, videlicet ➚ et ➚ ac ➚ atque in comitatu Ferariense et Gavellense firmissima et preceptali corroboracione confirmamus. Liceat igitur prefato abbati eiusque successoribus prefatam abbaciam regulariter regentibus ipsum monasterium cum omnibus sibi pertinentibus rebus, quo legitimo modo voluerint tractare, omnium personarum contradictione remota. . Si quis vero quod absit huius nostre preceptionis imperialis pariterque mundiburdi violator existat, auri obtimi mille librarum pondus se compositurum agnoscat, medietatem nostre camere et medietatem predicti cenobii utilitati. Quod ut verius credatur cauciusque custodiatur, hanc paginam manu propria roborantes inferius iussimus sigillari. Signum domni Chuonradi serenissimi et invictissimi imperatoris augusti. Kadelohus cancellarius vice Herimanni archicancellarii recognovit. Datum XIIII kal. mad. anno dominice incarnationis millesimo XXXVII, indictione V, anno autem domni Chuonradi regnantis [X]IIII, imperii [X]I. Actum Ravenne; feliciter amen.
Keywords: abbots, archbishops, comitatus, emperor/king, exemption, islands, marquis/duke, monasteries, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: Mezzetti, Le carte, pp. 384-386, n. 173.