In nomine sancte et individue Trinitatis. ➚ divina favente clementia Langobardorum gentis . Nos ab omnium conditore dignas mercedes fore credimus accepturos, si sanctis ac venerabilibus locis curam et sollicitudinem impenderimus, et quod ab eorum cultoribus postulati fuerimus in eisdem sanctis locis curam et sollicitudinem impenderimus, et quod ab eorum cultoribus postulati fuerimus in eisdem sanctis locis prout possumus adimpleverimus. Idcirco amore et timore omnipotentis Dei ac Redemptoris mundu compulsus, qui pro salute nostra mortem subiit temporale, ut nos a morte ęterna liberaret perpetuamque nobis vita angelorum tribueret, et pro salute huius nostre Salernitane patrie, per interventum tuum, o ➚ strenuissime domine sancti Casinensis cenobii, et domne ➚ principis dilecte genitricis nostre offerimus, concedimus, atque legaliter confirmamus in eodem ➚, sito in ➚ nostrum in honore ➚ dedicatum, situm quidem intra hanc nobis a Deo concessam ➚ in latere montis qui predicte superiacet civitati, quod nobis successionis iure parentum nostrorum pertinet, et omnes et ipsi monasterii pertinentes intra hanc civitatem, et omnes res stabiles et mobiles quę eidem pertinentes sunt intus et foris hac civitate, cum omnibus quę intra ipsum monasterium et terras et casas et res sunt, cunctisque earum pertinentiis, et cum vice de plateis et viis et anditis suis, et cum monuminibus <sic> ex eis continentibus et cum omnibus rebus sibi pertinentibus, ea ratione, ut totum qualiter super scriptum est semper sit in potestate vestra et successorum vestrorum et partium super scripti cenobii. Et neque a nostris iudicibus, comitibus, castaldeis, neque a quibuscumque actoribus nostre rei publice quolibet tempore vos et successores vestri et pars iam dicti cenobii ex hoc quod in super scripto cenobio concessimus aliquam habeatis contrarietatem. Si quis autem male animatus et immemor sui hanc nostram concessionem infringere temptaverit componat iam dicto monasterio bisanteos aureos mille, et hoc preceptum nostrum firmum et stabile permaneat. Textum vero huius oblationis concessionisque scribere precepimus te ➚ et nostri sacri Palatii, anno nobis a Deo concessi principatus octabo decimo, mense novembris, concurrente indictione tertiodecimo. + Gisulfus princeps.
Keywords: abbots, cities, clergy/religious persons, houses, intercessory, landed possessions, monasteries, princeps, writer.
Editions and document
summaries: Editions: Mancone 1958-1959, p. 98-99; RPD n. 425, pp. 1197-1198 (source of the text reproduced here). Document summaries: CMC, III, 51, p. 375; Taviani Carozzi, p. 1149; Dell'Omo 2000, n. 424.
Bibliography: Bloch 1986, pp. 228-229 n. 53; III, p. 1350; Stasser 2008, p. 406 e nt. 27.