(…) Alterum ex ipsis preceptis ipsius Mascini, scriptum per ➚ et sacri salernitani palatii, anno nonodecimo principatus suprascripti domni nostri ➚, mense ianuario, concurrente indictione quarta decima, qualiter ipse domnus concesserat et confirmaberat ipsi Mascino et Adelario germanis filiis ipsius Romoaldi et Iaquinto et Ademario germanis filiis ipsius Madelmi et Pantaleoni Atrianensis filii quondam Petri et Urso filio quondam Sergii castaldei et Pulissene filie quondam Alferii que erat uxor ipsius Ursi et Blatte uxoris Petri Granite filii quondam Sergii Atrianensis et Gregorio et Riso germanis filiis quondam Iaquinti et omnes res quas eis per illorum munimina et per iustitiam pertinebant habere foris ac civitate in locis ➚ et ➚ et Aqua Palombara et ➚ et Aqua Iohannis et Caput de aqua et Sabuculu et Fossatu et per fines et vocabula et pertinentia ipsorum locorum cum omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis et cum vice de viis earum. Ea ratione, ut semper fierent in potestate illorum et heredum eorum, et liceret illos et illorum heredes de eo facere quod vellent. sic tamen ut ex ipsis rebus que indivisa erant unusquisque ex illis et heredes illorum haberent, qualiter per gradum successionis et per suas alias rationes eis habere pertinebat. et omnes res quas ex eis illis per cartulas divisionis et diffinitionis et per alias rationes habere pertinebat semper illi et illorum heredes eas haberent quemadmodum ipse diffinitionis et divisionis cartule et alia ratione continebant. et neque a suis iudicibus, comitibus, castaldeis, neque a quibuscumque actoribus sue reipuplice quolibet tempore illi et illorum heredes haberent ex hoc quod eis, ut suprascriptum est, concesserat et confirmaberat aliquam contrarietatem, sed in perpetuum illud illi et illorum heredes secundum suprascriptum tenorem securiter haberent et facerent ex eo quod vellent sicut ipsum preceptum continet.
Keywords: clergy/religious persons, medical doctors, other clerics, princeps, writer.
Editions and document
summaries: Editions: CDC, VIII, 1373b, pp. 294-295 (source of the text reproduced here). Document summaries: .
Bibliography: Taviani Carozzi 1991, II, p. 1150.
Links: http://alim.dfll.univr.it/Notarili/alimnot.nsf/DPR/F4D709386ABB322EC1257364004D8286!opendocument&vs=DPR