In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei Aeterni. ➚ Dei ordinante providencia Langovardorum gentis cum princivalis excelencia peticione dilectorum suorum iuste petentis clementer favet. Non eos solum quibus hec impendit devociores opsequiis reddit, verum etiam divinam magestatem sibi propensius parare creditur adjutricem. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presencium scilicet et futurorum solercia, quot cum ➚ venerabilis fidelis , adque ➚ ➚ quot est situ intro nostra ➚ nostram obsecrassent excelenciam, quatenus suo monasterio, quot annis supra ➚ noster edificare cepit per ➚ suum et ➚ , et ➚ sub indiccione .VII. nos concederemus adhuc idem monasterio confirmaremus omnes offerciones et preceptora, que in huic loco S. Marie concessa adque firmata sunt a bone memorie Landoni patrui noftro, et eius ucsore ➚ necnon et a ➚ genitori noftro et ➚ genetrici nostre, et Agilpert, Maielfrit, et Poto comitibus nepotibus suis, sive ab aliis concessa adque firmata sunt omne continencia quas continet, et omnes quascumque scripciones et moniminas idem monasterio pertinentes in omni locu principatus nostrisque gastaldatibus ……… deficiunt aliqua temporis edacitate consumpta … ……. assentientes hos firmitatis apices ..... fieri iussimus. Per quos omnino sancivimus et perpetualiter havendum nostris adque futuris temporibus concedimus adque confirmamus in prephato sancto monasterio omnia preceptora et offerciones quas ividem concessa adque firmata sunt, una cum opnibus scripcionibus, et monimina prephati monafterii pertinentibus, ut quematmodu ipsa preceptora continent, et ipsis scripcionibus et moniminas ipsas scripto reperitur et avetur ita in opnibus inviolaviliter maneant .... Desunt alia ........ adque confirmavimus at posessionem prephati monafterii S. Mariae famularum Dei situ intro cibitate noftra Tiano et tibi Cuntberga abatissa consanguinea nostra, et Stephanu prepofitu, et vestris aliis famulabus Christi de dicto monafterio atavendu et posidendu et faciendu pars prephati monasterii legaliter opnia que ei placuerint apfque contrarietate alicuius comitis, gaftald, iudicis vel sculdahis aud cuiuscunque persone haud hominis contradiccione vel inquietitutine; set perpetualiter is prephatu monasteriu firmiter illut aveat et posideat nemine ecxinde contraticente. Quot si quispiam hanc nostram concesionem et confirmacionem quomodocunque molestiare et biolare perpetuis temporibus presumserit, sciat se at partem prephati monasterii composituros , et hec nostra concesio in opnibus que continet firma et inviolavilis permanead in perpetuum. Ut autem hec nostra concesio et confirmacio verius opservetur manu propria supscribsimus, et anulo nostro supter iuxsimus sigillari. Signum Domni (M) Atenolfi serenissimi principis. ➚ pal(atii) et ex iusione supradicte potestatis scribsi. Datum quintodecima calend(as) octubri, anno primo principatus domini nostri Atenulfi excellentissimi principis, indiccione tercia. Actum in ➚.
Keywords: abbesses, cities, gastaldus/vicegastaldus, judge, marepahis, monasteries, other clerics, penalty, prevosts, princeps, sibling of, uncle/aunt of, writer.
Editions and document
summaries: Editions: Pellegrino-Pratilli 1749, I, pp. 231-234 (source of the text reproduced here). Document summaries: Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 71 (a. 899).
Bibliography: Pro Loco di Teano e Borghi (http://www.prolocoteanoeborghi.com/?page_id=48).