+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IESU CHRISTI DEI ETERNI. ➚ ET ➚ DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA . CUM PRINCIPALIS EXCELLENTIA PETITIONE DILECTI SUI IUSTE PETENTIS CLEMENTER FAVET, […] , igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet ac futurorum sollertia, quia ➚, venerabilis , obsecravit nostram excellentiam quatenus concederemus et confirmaremus ➚ , dilecto fratri nostro, filius <sic> quondam ➚, thio nostro, integram ➚ cum tota pertinentia sua per hos fines: de prima parte a vertice de ➚, et directe per ipse Serre, in vertice de monte Ianniprande et deinde quomodo venit in serra de ➚ , ipse aque per eadem loca discurrunt alie [con]tra predicta Isernie et alie contra ➚ et abinde quomodo incipitur ipse mons qui est super ➚ et silva vadit per verticem ipsius montis usque in ➚. De secunda [parte de Macc]le que dicuntur de Godini usque in qui dicitur ➚ maiore et deinde in serra de ➚, ubi ficta fuit ex antiquitus columna marmorea que finis fuit de iamdicto comitato Iserniensi et de inde quomodo pergit ipsa serra de iamdicto monte Capraro et pervenit in ➚ et vadit usque in Salectu ubi similiter ex antiquitus ficta fuit columna marmorea que finis fuit de iamdicto comitato et abinde quomodo vadit in ➚. De tertia parte quomodo ascendit ipse flubio Sangro et directe per ipsa via silice antique usque in ribo qui dicitur Merdaro et quomodo mittid ipse ribo in ➚ et descendente ipso flubio Bulturno usque in loco ubi ei adiungitur qui dicitur ➚. De quarta parte per ipso iamdicto flubio Saba usque in Serra de Monte, unde exit eodem flubio et de inde in Serra de ➚ et inde quomodo vadit in campu qui dicitur de Secena et inde ascendente per ipse serre usque in vertice de iamdicto monte Mateso que est priore fine. De quibus petit a nostra excellentia ut firmitatis apices illi exinde fieri iuberemus. Cuius petitionem exaudientes hos firmitatis apices illi exinde fieri iussimus. Per quos omnino sancimus et perpetualiter havendum nostris et futuris temporibus concedimus et confirmamus tibi supranominato Landolfo comiti, dilecto fratri nostro, et ad eredibus tuis predictam civitatem Isernie cum omnibus territoriis et aquis suis per ipsos fines, que superius declarabimus, cum et et omnia intro haventi infra predictos fines ad avendum et possidendum et fruendum et dominandum vos et heredibus vestris, ita ut a nullis ex nostris comitibus, cast(aldis), iudicibus sibe nostris heredibus haveatis, de ea om(nia) que vobis superius concessimus, qualecumque molestiam aut contrarietatem, set semper vos et heredibus vestrisd haveatis et possideatis et fruatis et dominetis ea om(nia) que superius legitur; et faciatis exinde om(nia) quod tibi vel ad heredibus tuis placuerit, nemine vobis exinde in aliquot contraria ingerente. Quod, si quispiam homo hanc nostram concessionem in quomodocumque violare presumserit, sciat se vobis vestrisque heredibus compositurus . Et ec concessio de qualiter continet firma permaneat in perpetuum. Ut autem [haec] nostra concessio pleniorem in Dei nomine optineat vigorem manu propria scripsimus et ex anulo nostro supter iussimus sigillari. Signum (M) domini Pandolfi et signum (M) domini Landolfi excellentissimi principis (SI). ➚ , ex iussione supradicte potestatis, scripsi. Datum .III. nonos magias, anno vicesimo primo principatus domini Paldolfi et quarto anno principatus domini Landolfi, gloriosis principibus, indictione septima. Actum in ➚.
Keywords: bishops, cities, count, forests, penalty, princeps, rivers, vici, villages/settlements, writer.
Editions and document
summaries: Editions: CDM, n. I, pp. 171-12 (source of the text reproduced here). Document summaries: Poupardin 1907, n. 112, pp. 105-106.
Bibliography: De Francesco 1909-1910, p. 649; Jamison 1932, p. 80 nt. 5; Cilento 1966, p. 36