In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Ihesu Christi, imperantes dominis nostris Ludovvicus et Lotharios viros excellentissimos , annis imperii eorum Deo propicio ingrediente terciodecimo et septimo, octavo die mensis februarii, indicione quarta. Commutatio et bone fidei noscitur esse contractus et vicem emptionis obtineat firmitatem eundemque nexum obligat contraentes. Placuit itaque et bone convenit voluntatem inter ➚ reverentissimo et ➚ nec non et inter ➚ religioso abbate monasterii ➚ ut in Dei nomine debeat dare, sicut et de presentia dedit his ipse Elmericus episcopum et abbas eidem Ansfredi abbati in causa commutationis, hoc est ➚ in ➚ in ➚ sito cum et omnibus rebus ad eandem basilicam pertinentibus iuris supranominati monasterii, utis duo milia nongenti et quinquaginta octo inter et seu iuges sedecim et medium, tabule vigintiquinque et que est prope ripa Scultenna in loco ➚ ad saxo iuges quattuor et medium, tabule viginti una, quod fiunt insimul iuges viginti uno, tabule XLVI, et rebus ipsis advenit in eodem monasterio de quendam Elmericum. Idem ad vicem recepit ispe Elmericus episcopus et abbas ab eodem Ansfredo abbate similiter in causa commutacionis, hoc est casis et rebus illis in aliquo, quibus advenit in ipso monasterio de condam et sunt positis in loco et fundo ➚, loco qui dicitur ➚, in primis duas ad invicem se copulantes, subter quas et torcular obtime constructum est et canova similiter, utes vero numero tulpos quinque millia centum trigintas et sunt iuges quinque terra seminata una cum sedimen de ipsa casa iuge una, vero et reliqua silva iuges septem, terra arva cum reliquo pasculo iuges quindecim, quod sunt iuges viginti et septem. … Unde duas cartule scripte sunt. Actum in ➚ feliciter. + Ego Helmericus episcopus in hac commutatione a me facta manu mea subscripsi. + domini imperatoris in hac commutacione rogatus ad Elmericus episcopus subscripsi. + ➚ in hac commutacione rogatus ad Elmerico episcopo testis subscripsi. + Ego in ac cartula commutationis rogatus ad Elmerico episcopo testis subscripsi. + filius in ac commutatione rogatus ab Elmericus episcopum testis subscripsi. + Signum filius quondam rogatus testis. + Signum filio condam rogatus testis. Ego huius commutacionis, quam post traditam complevi et dedi.
Keywords: abbots, bishops, cereals, chestnuts, churches, emperor/king, fines, forests, hay/fodder, houses, monasteries, notary, rivers, salae, vassus of, wine, witness, writer.
Editions and document
summaries: Tiraboschi II, n. 27; Dolcini 1984.
Bibliography: Dolcini 1984; Castagnetti Ciaralli 2011, p. 144.