In nomine sanctae et individuae Trinitatis. ➚ divina favente clementia . Si fidelium nostrorum petitionibus poi affectu consulimus, morem predecessorum nostrorum sequimur et eos alacriores in nostrum reddimus servitium. Igitur omnium fidelium nostrorum sanctae Dei ecclesie tam praesentium scilicet et futurorum comperiat sollertia, quia ➚ vir venerabilis sanctae ➚ optulit obtutibus nostris duo ; in uno quidem continebatur inter cetera, qualiter divae memoriae ➚ rex germanus noster concesserat et perdonaverat eidem Uuihbodi venerabili episcopo unam sitam in ➚ loco qui dicitur ➚ cum omnibus rebus et familiis ad eam pertinentibus vel aspicientibus; in alio quoque praeceptum legebatur inter reliqua, quatinus idem frater noster corroboraverat et confirmaverat in honore ➚ dedicatam cum omnibus adiacentiis et pertinentiis suis secundum firmitates, quas de ➚ quondam in ➚ suo et de eodem Teuderico in ipso Uuihbodo episcopo advenerat. Super quibus rebus superius scriptis petiit nostram excellentiam idem Uuihbodus, ut morem pradecessorum nostrorum sequentes ipsam curtem et capellam nostro denuo corroboraremur edicto. Cuius petitionibus aures nostrae clementiae accommodantes iussimus eidem venerabili episcopo Uuihbodo fideli nostro hoc nostrum conscribi praeceptum, per quod corroboramus et in perpetuum concedimus praefato Uuihbodo eiusque ➚ vel cui ipsi dederit, nostris et futuris temporibus supra scriptas res quiete semper habere et detinere absque ullius contradictione. Si quis vero, quod minime credimus, hanc nostram confirmationem vel concessionem inrumpere ex parte vel in toto temptaverit, sciat se compositurum , medietatem palatio nostro et medietatem ipsi Uuihbodi vel cui ipse dederit, quibus violentia inlata fuerit. Et ut haec nostra confirmatio vel concessio verius certiusque ab omnibus credatur et diligentius observetur, manu propria subter firmavimus et anulo nostro sigillari iussimus. Signum domni Karoli serenissimi regis. advicem ➚ recognovit et. Data VI idus ianuari anno incarnationis domini DCCCLXXX, indictione XIII, anno vero regni serenissimi regis Karoli in Frantia IIII, in Italia I, in dei nomine feliciter amen.
Keywords: archchancellor, bishops, churches, comitatus, count, curtes, emperor/king, imperial/royal diploma, mother churches, nephew/niece of, notary, penalty, vassus of.
Editions and document
summaries: MGH DD Ka III, n. 15
Bibliography: Manarini 2019