Piacenza, Archivio del Capitolo della Cattedrale (Kehr, IP V, p. 490, n. 4)

Title: Piacenza, Archivio del Capitolo della Cattedrale (Kehr, IP V, p. 490, n. 4)
Document number: 830
Author(s): Lorenzo Tabarrini (file creation on 2021-12-25); Lorenzo Tabarrini (last change on 2021-12-25)
Record source: Critical edition
Document type: Papal concession
Document tradition: Copy
Fiscal property: Uncertain
Provenance: Sanctus Sixtus; monasterium (Piacenza)

Date: 879 March 29
Date/period of redaction: XI

Show/hide in the text:

Ex largitate nostri redemptoris semper sunt annuenda ea quę ad tuitionemtuitio/bannum/mundeburdium rerum ecclesiasticarum et piorum locorum esse noscuntur. Quapropter monasterium Caput TrebięJURIDICAL PERSON: imperial/royal diploma, fiscal property, mention, outflow, allocation to churches, tuitio/bannum/mundeburdium; KEYWORD: monasteries; PLACE: imperial/royal diploma, fiscal property, textual occurrence, mention, outflow, allocation to churches, tuitio/bannum/mundeburdium quod Carlomannusimperial/royal diploma, emperor/king rexemperor/king per precepti donationemimperial/royal diploma et perhennem firmitatem monasterio tuo, quod in honore sanctae Resurrectionismonasteries Placentia construxisti, cum omnibus pertinentiis suis pro remedio anime sue suorumque precessorum condonavit, petisti, filia dilectissima, ut super hoc apostolicę auctoritatis sanctionem firmemus. Ideoque iustis peticionibus tuis hactenus apostolica auctoritate affatum annuimus, ut ammodo et deinceps si quis regum vel quilibet potestatis homo ratam et stabilem donationem inrumpere aut alienare seu quamlibet violentiam temerario ausu presumpserit infferre, sciat se a nostra comunione develli et anathematis vinculo innodatum cum Anania et Saphira et Iuda traditore passionem nichilominus habiturum. Et si haec nostra iussa hobedienter observaverit, Dei omnipotentis benedictionem et sanctorum apostolorum Petri ac Pauli mereatur accipere plenissima largitate. Ceterum quę ad ecclesiastici ordinis rationem pertinet ac ministerium, idest crismatis vel cuiuslibet sacerdotalis officii, si episcopusbishops eius loci aliqua causa ductus contra ius et rectitudinem quamlibet gravationem et superpositum ibidem inferre presumpserit, cunctum inde penitus ordinationis ius et potestatem amittatpenalty; et liceat ei qui prefuerit monasterio, quemcumque voluerit ad tocius ecclesiastici officii ministerium invitare. Scriptum per manum Gregoriiscriniarius scrinariiscriniarius Sanctę Romane Ecclesiae, in mense martio, indicione duodecima.

Keywords: bishops, emperor/king, imperial/royal diploma, monasteries, penalty, scriniarius, tuitio/bannum/mundeburdium.

Editions and document summaries: Kehr, IP V, p. 490, n. 4 (copia sec. XI); CDPr, n. XXVI, pp. 165-166 (copia sec. XII)

Commentary

Una seconda copia di sec. XII si trova a Parma, Archivio di Stato, Diplomatico, Diplomi pontifici, cass. 1, doc. 1 (cf. Editions and Document Summaries).