In nomine sanctae et individuae trinitatis. ➚ divina favente clementia . Noverit igitur omn[iu]m fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia quorundam fidelium nostrorum rogatu cuidam clerico nomine ➚ nostri rogatu concessimus, ut res sibi iure debitas tam de successione paterna quamque materna vel ea quae postea vel vel quolibet alio ingenio iusto legalique iuditio adquisivit vel deinceps adquirere potuerit, cum mobilibus et inmobilibus et sub nostro recipiamus . Insuper donavimus illi de nostra terra una cum coherente perpetualiter possidendam. Et iussimus ei hoc nostrae auctoritatis praeceptum inde conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut si aliqua querimonia ex his omnibus adversum sae horta fuerit, quae sibi damnosa apparuerit, ut liceat sibi suoque ad waidare, et ut nullus audeat infra suas mansiones ingredi causam pignorandi aut aliquam molestationem inferendi. Quicumque v[er]o fecerit, sciat se compositurum , medietatem sibi suisque heredibus et medietatem palatio nostro. Et ut hoc nostrae auctoritatis praeceptum firmum et stabile permaneat, anuli nostri inpraessione iussimus sigillari. Signum (MF.) Karoli senerissimi regis. advicem Liutuuardi recognovit et (SR.) (SI. D.) Data kal. feb. anno incarnationis domini nostri Iesu Christi dccclxxx, indictione xiii, anno vero regni regis Karoli in quarto, in Italia primo.
Keywords: advocatus of other public authorities, archchancellor, bishops, commutatio, emperor/king, geographic regions, landed possessions, notary, other minor officer, palatium, penalty, priests, size, slave, tuitio/bannum/mundeburdium, venditio, walls.
Editions and document
summaries: MGH DD Km, n. 18, pp. 81-82; ChLA 93, n. 25, pp. 120-123; CDPr, n. XXVIII, pp. 170-1.