In nomine sancte et individue Trinitatis. ➚ divina favente clementia Romanorum augustus. Cunctorum liquido fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium scilicet ac futurorum noverit industria, quod nos ob interventum ac petitionem ➚ nostre scilicet dilecte contectalis nostrique imperii consortis et ➚ regis nostre amantissime prolis et nostri fidelis et per hanc preceptatem paginam ➚, cui preest ➚ venerabilis , concedimus confirmamus et corroboramus illa omnia, que habentur et scripta sunt in illo precepto, quod nostri antecessores imperatores videlicet ➚ et ➚ precibus et interventu ➚ eiusdem Karlomanni sororis et Ludoici uxoris eidem ➚ cenobio fecerunt et confirmaverunt, scilicet liberam et privatam potestatem et prelibati monasterii concesserunt; et sicut intra Placentinam vel circum ad ipsius monasterii fines dilatandos vel quandoque muniendos dederunt et veluti universos in ipso ➚ ad profectum iam dicti monasterii adiecerunt, ita concedimus confirmamus et corroboramus, eo scilicet ordine, ut predictum monasterium habeat teneat atque dominetur, et nullus eiusdem loci agricolas vel pinsionarios inquietare presummat. Cui insuper nostra preceptaria auctoritate liceat, cum voluerit, sicut supra dictum est, ad profectum monasterii stratas Placentine urbis perfodere intus vel foris et aque ductus aut veteres reformare aut novellos instituere aut quos voluerit in alteram partem transmutare, sine omni publice partis contradictione; sed ita scilicet aut aliis instrumentis ipse vie parentur, ut euntes et redeuntes transire possint. Si quis igitur huic nostro precepto contraire aut obviare voluerit, sciat se compositurum auri probati , medietatem nostre et medietatem prefato monasterio. Quod ut verius credatur et diligentius ab omnibus observetur manu propria roborantes presentem paginam sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Chuonradi Romanorum (M) imperatoris augusti. cancellarius vice et recognovit (S). Datum XIII kal. apr., anno dominice incarnationis MXXXVIII, indictione VI, anno domni Chuonradi regnantis XIIII, imperii XIII; actum iuxta ➚ in monasterio ➚, feliciter amen.
Keywords: abbesses, aqueducts, archbishops, archchancellor, bishops, bridges/pontoons, camera regis, chancellor, cities, coloni/tenants, comitatus, emperor/king, monasteries, penalty, queen, roads, work and workers.
Editions and document
summaries: MGH DD Ko II, p. 365, n. 264; Drei, Le carte II, n. 65.