In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Si petitionibus fidelium nostrorum, quas nostris auribus patefaciunt, libenter annuimus et eas ad effectum perducimus, hoc nobis procul dubio ad mercedis nostre augmentum et eternam beatitudinem capescendam pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus sancte dei ecclesie ac nostris presentibus et futuris, quia ➚ devotissimus atque fidelis noster adiens serenitatem culminis nostri ostendit nobis avi nostri ➚ bone memorie ac genitoris nostri ➚, in quibus continebatur insertum, qualiter ➚, quod est situm in ➚ in territorio ➚, sub eorum immunitatis defensione susceperunt, deprecans, ut et nos pro firmitatis gratia super easdem nostram addere non denegaremus auctoritatem. Cuius petitioni libenter assensum prebuimus et hanc nostram auctoritatem circa idem monasterium fieri decernimus, per quam precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore iuste et legaliter possidet vel que deinceps ad iura ipsius loci divina pietas voluerit augeri, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes distringendos nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, que supra memorata sunt, penitus exigere presumat. Continebatur etiam in eisdem auctoritatibus, qualiter avus et genitor noster res quasdam ad ipsum monasterium confirmassent, id est ➚ consistentem atque ➚ et ➚ vel ➚ seu et ➚ in ➚ vel ➚ atque ➚ sive ➚, pariter cum earum omnium adiacentiis vel pertinentiis. Quas etiam, sicut supra diximus, simili modo confirmamus, ut nulla eidem huiusmodi calumpnia inferatur, sed liceat ei suisque successoribus res predicti monasterii cum omnibus ad se iuste et legaliter aspicientibus vel pertinentibus sub immunitatis nostre defensione quieto ordine possidere. Et ut hec auctoritas confirmationis nostre firmior videatur atque in omnibus meliorem obtineat vigorem, manu propria confirmavimus et anuli nostri impressione adsigniri iussimus. Signum (M.) Lotharii serenissimi augusti. Data sexto klas. novemb. anno Christo propitio imperii domni Lotharii pii imperatoris octavo decimo, indictione prima; actum ➚ regis; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: cells/hermitages, churches, cities, consiliarius regis, emperor/king, immunity, monasteries, palatium.
Editions and document
summaries: MGH DD Loth I, p. 110, n. 33; CDA III/1, pp. 244-245, n. 115.