Die domnico qui est octavo mensis ianuarii, in ➚, infra claustra ➚, bonorum hominum presentia quorum nomina subter leguntur. Cum ligno quod sua tenebat manu ➚ eiusdem monasterii, cum consensu et parabola eiusdem monasterii, investivit ➚ per eiusdem populi, nominatim de tertia portione de et in integrum ➚, exceptis et earum bonis, preter quam si heedem ecclesie habuerint aliquas que eidem castro vel curti solite sunt facere aliquas ita ut iamdictus populus Cremonensis et pars eius exinde in antea a presenti die habeat et teneat iamdictam tertiam portionem eiusdem castri et curtis, cum omnibus usibus et honoribus et utilitatibus ad ipsam tertiam portionem pertinentibus, una cum accessionibus et ingressionibus seu cum superioribus et inferioribus suis, sicut supra legitur in integrum, et faciat iamdictus populus et pars eius de iamdicta tertia portione eiusdem castri et curtis sicut supra legitur ad communem utilitatem ipsius quicquid voluerit, sine omni suprascripte Febronie et de suis succetricibus contradictione. Sic tamen ut iamdictus populus vel pars eius persolvat annualiter nomine ficti in festivitate sancti Systi aut tres, dies antea aut postea supra altare eiusdem Sancti Systi , et ille qui iamdictum bixantium adduxerit habeat a parte monasterii pastum unum. Et insuper promisit atque spopondit se iamdicta Febronia abbatissa per se et suas succetrices infrascripto populo et parti eius iamdictam tertiam portionem eiusdem castri et curtis sicut supra legitur in integrum ab omni homine cum ratione defendere et auctorizare et firmam tenere; quod si defendere et auctorizare non potuerit aut hanc investituram per quodlibet ingenium corrumpere aut minuere presumpserit, tunc obligavit se infrascripta Febronia et suas succetrices componete iamdicto al populo vel parti eius , et insuper hanc investituram firmam permanere, salva conventione infrascripte Vuarstalle que est facta inter ➚ et populum Cremonensem, sicut scriptum est in cartulis que sunt facte de conventione Vuarstalle. Factum est hoc anno ab incarnatione domini nostri Yesu Christi millesimo centesimo vigesimo septimo, infrascripto die, indictione sexta. + Ego Febronia abbatissa subscripsi. Signum + manus infrascripti Grimerii advocati qui infrascripte Febronie abbatisse consensit et infrascriptam parabolam dedit ut supra. Ibi fuerunt Piacentini scilicet ➚, ➚, , ➚, fiilius , ➚, ➚ filius . Et similiter ibi fuerunt serseri , , , , , , , et et reliqui plures Piacentini. Signa + + + + + manuum et seu , atque et , omnes isti Cremonenses rogati sunt. Ego sacri palatii rogatus a infrascripta abbatissa ibi fui et hoc breve scripsi.
Keywords: abbesses, advocatus, agricultural renders, castle, churches, cities, consules, curtes, gastaldus/vicegastaldus, landed possessions, missus of other public authorities, monasteries, notary, penalty, rent in money, witness.
Editions and document
summaries: Falconi, Le carte II, pp. 149-151, n. 297; Leoni 1997, pp. 338-340, n. 173.